UXURIOSA res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens.
Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam.
Honor est homini qui separat se a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis.
•
Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud.
Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?
Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.
Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.
•
Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.
Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque.
•
Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos, et saturare panibus.
•
Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.
•
Ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
•
Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris,
hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te.
Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona.
A Domino diriguntur gressus viri; quis autem hominum intelligere potest viam suam?
•
Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.
•
Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.
•
Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.
•
父亲
圣子
圣灵
天使
撒旦
书签
引用
艺术品
图集