ENSIS etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.
Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:
et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem:
et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,
præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis: eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.
•
Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea.
Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem:
et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.
•
Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.
Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,
et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim:
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus.
In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.
Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.
Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,
offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris: præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.
父亲
圣子
圣灵
天使
撒旦
书签
引用
艺术品
图集