NON quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo?

2 Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt. 3 Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.

4 Quis revelabit faciem indumenti ejus? et in medium oris ejus quis intrabit? 5 Portas vultus ejus quis aperiet? per gyrum dentium ejus formido. 6 Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus. 7 Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas. 8 Una alteri adhærebit, et tenentes se nequaquam separabuntur. 9 Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebræ diluculi. 10 De ore ejus lampades procedunt, sicut tædæ ignis accensæ. 11 De naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis. 12 Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur. 13 In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus præcedit egestas. 14 Membra carnium ejus cohærentia sibi: mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur. 15 Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. 16 Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur. 17 Cum apprehenderit eum gladius, subsitere non poterit, neque hasta, neque thorax: 18 reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum æs. 19 Non fugabit eum vir sagittarius: in stipulam versi sunt ei lapides fundæ. 20 Quasi stipulam æstimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam. 21 Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum. 22 Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. 23 Post eum lucebit semita: æstimabit abyssum quasi senescentem.

24 Non est super terram potestas quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. 25 Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiæ.
父亲
圣子
圣灵
天使
撒旦
书签
引用
艺术品
图集