PPLICA quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.
Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.
Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet: rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.
•
Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.
Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.
Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.
Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël:
sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum.
Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos:
et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.
•
Facies et uncinos ex auro,
et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.
Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
Quadrangulum erit et duplex: mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.
Ponesque in eo quatuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus:
in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis:
in tertio ligurius, achates, et amethystus:
in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.
Habebuntque nomina filiorum Israël: duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.
•
Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo,
et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate:
catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus,
et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.
Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.
Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,
et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.
Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum.
•
Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino: et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper.
•
Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.
Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,
ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum: rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.
Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
•
Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino.
Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,
imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus.
•
Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.
Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem:
vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.
Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora:
et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.
父亲
圣子
圣灵
天使
撒旦
书签
引用
艺术品
图集