VERITATEM dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto:

2 quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. 3 Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,

4 qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:

5 quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen. 6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ:

7 neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen:

8 id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.

9 Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Saræ filius.

10 Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.

11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),

12 non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,

13 sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.

14 Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit.

15 Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam præstabo cujus miserebor.

16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.

17 Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra.

18 Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.

19 Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit?

20 O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic?

21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?

22 Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,

23 ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam.

24 Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus, 25 sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.

26 Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi.

27 Isaias autem clamat pro Israël: Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient.

28 Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram:

29 et sicut prædixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.

30 Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est. 31 Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit.

32 Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis,

33 sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur.

父亲
圣子
圣灵
天使
撒旦
书签
引用
艺术品
图集