Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

zizania

Mt 13:25 cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.
Mt 13:26 Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
Mt 13:27 Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania?
Mt 13:29 Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.
Mt 13:30 Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum.
Mt 13:40 Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi.