Deut 29:20
|
et Dominus non ignoscat ei: sed tunc quam maxime furor ejus fumet, et zelus contra hominem illum, et sedeant super eum omnia maledicta, quæ scripta sunt in hoc volumine: et deleat Dominus nomen ejus sub cælo,
|
IV Reg 19:31
|
De Jerusalem quippe egredientur reliquiæ, et quod salvetur de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet hoc.
|
Ps 68:10
|
Quoniam zelus domus tuæ comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
|
Ps 78:5
|
Usquequo, Domine, irasceris in finem? accendetur velut ignis zelus tuus?
|
Ps 118:139
|
Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.
|
Prov 6:34
|
quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ;
|
Sap 5:18
|
Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.
|
Eccli 40:4
|
ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio:
|
Isa 9:7
|
Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
|
Isa 11:13
|
Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Juda peribunt; Ephraim non æmulabitur Judam, et Judas non pugnabit contra Ephraim.
|
Isa 37:32
|
quia de Jerusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet istud.
|
Isa 63:15
|
Attende de cælo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Super me continuerunt se.
|
Ezech 16:42
|
et requiescet indignatio mea in te, et auferetur zelus meus a te: et quiescam, nec irascar amplius.
|
I Mach 8:16
|
et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universæ terræ suæ, et omnes obediunt uni, et non est invidia, neque zelus inter eos.
|
I Cor 3:3
|
Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?
|
Iac 3:16
|
Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.
|