Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vultum

Gen 33:10 Dixitque Jacob: Noli ita, obsecro: sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei: esto mihi propitius,
Gen 38:15 Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem: operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.
Lev 19:15 Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo.
Num 6:26 Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.
Num 24:1 Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israëli, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium quæreret: sed dirigens contra desertum vultum suum,
Idc 13:6 Quæ cum venisset ad maritum suum, dixit ei: Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem quis esset, et unde venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere:
I Reg 16:7 Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus: quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.
III Reg 10:24 Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus, quam dederat Deus in corde ejus.
III Reg 18:15 Et dixit Elias: Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto, quia hodie apparebo ei.
III Reg 19:13 Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncæ, et ecce vox ad eum dicens: Quid hic agis Elia? Et ille respondit:
IV Reg 3:14 Dixitque ad eum Eliseus: Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Judæ erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem.
II Esd 2:6 Dixitque mihi rex, et regina quæ sedebat juxta eum: Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris? Et placuit ante vultum regis, et misit me: et constitui ei tempus.
Esth 7:6 Dixitque Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginæ ferre non sustinens.
Esth 15:8 Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum, et nimio timore contractum.
Iob 4:16 Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi.
Iob 9:24 Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est?
Iob 24:15 Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum.
Iob 26:9 Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam.
Iob 34:29 Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines?
Ps 20:13 Quoniam pones eos dorsum; in reliquiis tuis præparabis vultum eorum.
Ps 33:1 David, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.
Ps 44:13 Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur; omnes divites plebis.
Ps 66:2 Deus misereatur nostri, et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri;
Prov 21:29 Vir impius procaciter obfirmat vultum suum; qui autem rectus est corrigit viam suam.
Prov 27:23 Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera:
Eccli 12:19 Caput suum movebit, et plaudet manu, et multa susurrans commutabit vultum suum.
Eccli 25:24 Nequitia mulieris immutat faciem ejus: et obcæcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit. In medio proximorum ejus
Eccli 35:11 In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exsultatione sanctifica decimas tuas.
Ier 1:17 Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum.
Dan 10:15 Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui.
Mal 1:9 Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum.
Mal 2:3 Ecce ego projiciam vobis brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum, et assumet vos secum.
II Mach 3:16 Jam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur: facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem:
Lc 24:5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis?
Iac 1:23 Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo: