IV Reg 9:15
|
et reversus fuerat ut curaretur in Jezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri, præliantem contra Hazaël regem Syriæ. Dixitque Jehu: Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat, et nuntiet in Jezrahel.
|
Iudith 13:24
|
Benedictus Dominus, qui creavit cælum et terram, qui te direxit in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum:
|
Iob 9:17
|
In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.
|
Prov 23:29
|
Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum?
|
Prov 27:6
|
Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis.
|
Eccli 27:28
|
Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet: et plaga dolosa dolosi dividet vulnera.
|
Eccli 30:7
|
Pro animabus filiorum colligabit vulnera sua, et super omnem vocem turbabuntur viscera ejus.
|
Eccli 31:40
|
Ebrietatis animositas, imprudentis offensio, minorans virtutem, et faciens vulnera.
|
Lc 10:34
|
Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.
|