Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

votum

Gen 28:20 Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,
Gen 31:13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ.
Lev 22:23 Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest.
Lev 27:2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam suam, sub æstimatione dabit pretium.
Num 6:2 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare:
Num 15:8 Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas,
Num 30:3 Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit.
Num 30:4 Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit:
Deut 23:21 Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum.
Idc 11:30 votum vovit Domino, dicens: Si tradideris filios Ammon in manus meas,
I Reg 1:11 et votum vovit, dicens: Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulæ tuæ, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillæ tuæ, dederisque servæ tuæ sexum virilem: dabo eum Domino omnibus diebus vitæ ejus, et novacula non ascendet super caput ejus.
I Reg 1:21 Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem, et votum suum,
II Reg 24:23 Omnia dedit Areuna rex regi: dixitque Areuna ad regem: Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum.
Ps 64:2 Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem.
Ps 131:2 sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob:
Eccles 5:4 multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.
Sap 13:17 Et de substantia sua, et de filiis suis, et de nuptiis votum faciens inquirit. Non erubescit loqui cum illo qui sine anima est.
Bar 6:34 Similiter neque dare divitias possunt, neque malum retribuere. Si quis illis votum voverit et non reddiderit, neque hoc requirunt.
Ezech 44:29 Victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent, et omne votum in Israël ipsorum erit.
Mal 1:14 Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et, votum faciens, immolat debile Domino: quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.
Act 18:18 Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum.
Act 21:23 Hoc ergo fac quod tibi dicimus: Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se.