Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vota

Ex 36:3 tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.
Lev 22:18 Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Israël, dicesque ad eos: Homo de domo Israël, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,
Lev 22:21 Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo.
Num 15:3 et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus:
Num 29:39 Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris: præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.
Num 30:6 Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater: et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater.
Deut 12:6 et offeretis in loco illo holocausta et victimas vestras, decimas et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria, primogenita boum et ovium.
II Reg 15:7 Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David: Vadam, et reddam vota mea quæ vovi Domino in Hebron.
I Par 29:9 Lætatusque est populus, cum vota sponte promitterent: quia corde toto offerebant ea Domino: sed et David rex lætatus est gaudio magno.
Iudith 16:22 Et factum est post hæc, omnis populus post victoriam venit in Jerusalem adorare Dominum: et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas.
Iob 22:27 Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.
Ps 21:26 Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
Ps 49:14 Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
Ps 55:12 In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi:
Ps 60:9 Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi, ut reddam vota mea de die in diem.
Ps 65:13 Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea
Prov 7:14 Victimas pro salute vovi, hodie reddidi vota mea;
Prov 15:8 Victimæ impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia.
Prov 20:25 Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.
Isa 19:21 Et cognoscetur Dominus ab Ægypto, et cognoscent Ægyptii Dominum in die illa; et colent eum in hostiis et in muneribus; et vota vovebunt Domino, et solvent.
Ier 33:11 vox gaudii et vox lætitiæ, vox sponsi et vox sponsæ, vox dicentium: Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in æternum misericordia ejus: et portantium vota in domum Domini: reducam enim conversionem terræ sicut a principio, dicit Dominus.
Ier 44:25 Hæc inquit Dominus exercituum, Deus Israël, dicens: Vos et uxores vestræ, locuti estis ore vestro, et manibus vestris implestis, dicentes: Faciamus vota nostra, quæ vovimus, ut sacrificemus reginæ cæli, et libemus ei libamina. Implestis vota vestra, et opere perpetrastis ea.
Ier 44:25 Hæc inquit Dominus exercituum, Deus Israël, dicens: Vos et uxores vestræ, locuti estis ore vestro, et manibus vestris implestis, dicentes: Faciamus vota nostra, quæ vovimus, ut sacrificemus reginæ cæli, et libemus ei libamina. Implestis vota vestra, et opere perpetrastis ea.
Amos 5:22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam; et vota pinguium vestrorum non respiciam.
Ion 1:16 Et timuerunt viri timore magno Dominum: et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.
Nah 1:15 Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit.
Act 24:17 Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota,