Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

voluntatis

I Par 22:7 Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei,
II Par 6:7 Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israël,
II Par 10:15 Et non acquievit populi precibus: erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo ejus, quem locutus fuerat per manum Ahiæ Silonitis ad Jeroboam filium Nabat.
Ps 5:13 quoniam tu benedices justo. Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.
Ps 106:30 Et lætati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
Isa 46:11 Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meæ; et locutus sum, et adducam illud; creavi et faciam illud.
Ezech 18:23 Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat?
II Mach 11:37 Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis.
Lc 2:14 Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
I Cor 7:37 Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit.
II Cor 8:11 nunc vero et facto perficite: ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.
Eph 1:5 Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suæ,
Eph 1:9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,
Eph 1:11 in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ:
Col 1:9 Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali: