II Reg 23:5
|
Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas: nec est quidquam ex ea quod non germinet.
|
III Reg 19:3
|
Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas: venitque in Bersabee Juda, et dimisit ibi puerum suum,
|
II Par 6:8
|
dixit Dominus ad eum: Quia hæc fuit voluntas tua, ut ædificares domum nomini meo, bene quidem fecisti hujuscemodi habere voluntatem:
|
II Par 25:20
|
Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium propter deos Edom.
|
Iudith 9:16
|
Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi: sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.
|
Iob 37:12
|
Quæ lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod præceperit illis super faciem orbis terrarum:
|
Ps 1:2
|
sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
|
Prov 11:1
|
Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus.
|
Prov 11:20
|
Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant.
|
Prov 19:21
|
Multæ cogitationes in corde viri; voluntas autem Domini permanebit.
|
Isa 46:10
|
Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.
|
Isa 53:10
|
Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.
|
Isa 58:3
|
Quare jejunavimus, et non aspexisti; humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis.
|
Isa 58:13
|
Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo; et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, et glorificaveris eum dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem:
|
Mal 1:10
|
Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra.
|
I Mach 3:60
|
Sicut autem fuerit voluntas in cælo, sic fiat.
|
Mt 6:10
|
Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.
|
Mt 18:14
|
Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.
|
Mt 26:42
|
Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
|
Lc 22:42
|
dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.
|
Io 6:39
|
Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
|
Io 6:40
|
Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.
|
Act 21:14
|
Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes: Domini voluntas fiat.
|
Rom 10:1
|
Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.
|
Rom 12:2
|
Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
|
I Cor 16:12
|
De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit.
|
II Cor 8:12
|
Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.
|
Eph 5:17
|
Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.
|
I Thess 4:3
|
Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione,
|
I Thess 5:18
|
In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.
|
I Petr 2:15
|
quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam:
|
I Petr 3:17
|
Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.
|