II Reg 21:4
|
Dixeruntque ei Gabaonitæ: Non est nobis super argento et auro quæstio, sed contra Saul, et contra domum ejus: neque volumus ut interficiatur homo de Israël. Ad quos rex ait: Quid ergo vultis ut faciam vobis?
|
IV Reg 7:3
|
Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portæ: qui dixerunt ad invicem: Quid hic esse volumus donec moriamur?
|
II Mach 11:28
|
Si valetis, sic estis ut volumus: sed et ipsi bene valemus.
|
Mt 12:38
|
Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre.
|
Mc 10:35
|
Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.
|
Io 12:21
|
Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre.
|
Act 17:20
|
nova enim quædam infers auribus nostris: volumus ergo scire quidnam velint hæc esse.
|
II Cor 1:8
|
Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere.
|