Gen 29:25
|
et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi?
|
Gen 31:27
|
cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis?
|
Ex 14:11
|
et dixerunt ad Moysen: Forsitan non erant sepulchra in Ægypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine: quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Ægypto?
|
Ios 7:7
|
et dixit Josue: Heu Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Jordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorrhæi, et perderes? utinam ut cœpimus, mansissemus trans Jordanem.
|
Idc 8:1
|
Dixeruntque ad eum viri Ephraim: Quid est hoc quod facere voluisti, ut nos non vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian? jurgantes fortiter, et prope vim inferentes.
|
Idc 15:11
|
Descenderunt ergo tria millia virorum de Juda ad specum silicis Etam, dixeruntque ad Samson: Nescis quod Philisthiim imperent nobis? quare hoc facere voluisti? Quibus ille ait: Sicut fecerunt mihi, sic feci eis.
|
Idc 18:3
|
et agnoscentes vocem adolescentis Levitæ, utentesque illius diversorio, dixerunt ad eum: Quis te huc adducit? quid hic agis? quam ob causam huc venire voluisti?
|
I Par 17:19
|
Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.
|
Iudith 9:4
|
Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti: et hoc factum est quod ipse voluisti.
|
Iob 26:4
|
Quem docere voluisti? nonne eum qui fecit spiramentum?
|
Ps 40:12
|
In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me.
|
Sap 12:6
|
et auctores parentes animarum inauxiliatarum, perdere voluisti per manus parentum nostrorum;
|
Ion 1:14
|
Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Quæsumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem: quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti.
|
II Mach 14:35
|
Tu, Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tuæ fieri in nobis.
|