Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

volueris

Num 22:17 paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi: veni, et maledic populo isti.
Deut 12:15 Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide, comede juxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis: sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile: sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum, comedes:
Deut 12:17 Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti, et vini, et olei tui, primogenita armentorum et pecorum, et omnia quæ voveris, et sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum:
Deut 12:20 Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua:
Ios 2:20 Quod si nos prodere volueris, et sermonem istum proferre in medium, erimus mundi ab hoc juramento, quo adjurasti nos.
I Reg 14:7 Dixitque ei armiger suus: Fac omnia quæ placent animo tuo: perge quo cupis, et ero tecum ubicumque volueris.
II Reg 24:12 Vade, et loquere ad David: Hæc dicit Dominus: Trium tibi datur optio, elige unum quod volueris ex his, ut faciam tibi.
I Par 21:10 Vade, et loquere ad David, et dic ei: Hæc dicit Dominus: Trium tibi optionem do: unum, quod volueris, elige, et faciam tibi.
I Par 21:11 Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: Hæc dicit Doinus: Elige, quod volueris:
Sap 12:18 Tu autem dominator virtutis, cum tranquilitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris posse.
Eccli 15:16 Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere.
Eccli 15:17 Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam.