Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

volucribus

Gen 6:20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.
Gen 7:8 De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,
Gen 8:20 Ædificavit autem Noë altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.
Gen 9:10 et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.
Lev 11:20 Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.
Lev 11:23 Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis:
III Reg 4:33 Et disputavit super lignis a cedro quæ est in Libano, usque ad hyssopum quæ egreditur de pariete: et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus.
Ier 7:33 Et erit morticinum populi hujus in cibos volucribus cæli, et bestiis terræ, et non erit qui abigat.