Gen 6:7
|
Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli: pœnitet enim me fecisse eos.
|
Gen 7:14
|
ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres,
|
Gen 7:23
|
Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.
|
Gen 9:2
|
Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram: omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.
|
Gen 15:11
|
Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
|
Gen 40:19
|
post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas.
|
III Reg 16:4
|
Qui mortuus fuerat de Baasa in civitate, comedent eum canes: et qui mortuus fuerit ex eo in regione, comedent eum volucres cæli.
|
III Reg 21:24
|
Si mortuus fuerit Achab in civitate, comedent eum canes: si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres cæli.
|
Iob 28:21
|
Abscondita est ab oculis omnium viventium: volucres quoque cæli latet.
|
Iob 35:11
|
qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos?
|
Ps 8:9
|
volucres cæli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.
|
Ps 103:12
|
Super ea volucres cæli habitabunt; de medio petrarum dabunt voces.
|
Ps 148:10
|
bestiæ, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatæ;
|
Isa 18:6
|
Et relinquentur simul avibus montium et bestiis terræ; et æstate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt.
|
Ezech 17:23
|
In monte sublimi Israël plantabo illud, et erumpet in germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magam: et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium ejus nidificabit:
|
Ezech 38:20
|
et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres cæli, et bestiæ agri, et omne reptile quod movetur super humum, cunctique homines qui sunt super faciem terræ: et subvertentur montes, et cadent sepes, et omnis murus corruet in terram.
|
Dan 2:38
|
et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri: volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit: tu es ergo caput aureum.
|
Dan 3:80
|
Benedicite, omnes volucres cæli, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 4:9
|
Folia ejus pulcherrima, et fructus ejus nimius: et esca universorum in ea. Subter eam habitabant animalia et bestiæ, et in ramis ejus conversabantur volucres cæli: et ex ea vescebatur omnis caro.
|
Dan 4:11
|
Clamavit fortiter, et sic ait: Succidite arborem, et præcidite ramos ejus: excutite folia ejus, et dispergite fructus ejus: fugiant bestiæ, quæ subter eam sunt, et volucres de ramis ejus.
|
Mt 8:20
|
Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
|
Mt 13:4
|
Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.
|
Mt 13:32
|
quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus.
|
Mc 4:4
|
Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt illud.
|
Lc 8:5
|
Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud.
|
Lc 9:58
|
Dixit illi Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
|
Lc 13:19
|
Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres cæli requieverunt in ramis ejus.
|