II Reg 14:16
|
Et audivit rex, ut liberaret ancillam suam de manu omnium, qui volebant de hæreditate Dei delere me, et filium meum simul.
|
Iob 31:16
|
Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci:
|
Sap 14:17
|
Et hos quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt, ut illum qui aberat, tanquam præsentem colerent sua sollicitudine.
|
I Mach 11:45
|
Et convenerunt qui erant de civitate, centum viginti millia virorum, et volebant interficere regem.
|
I Mach 11:49
|
Et viderunt qui erant de civitate, quod obtinuissent Judæi civitatem sicut volebant: et infirmati sunt mente sua, et clamaverunt ad regem cum precibus, dicentes:
|
Io 6:11
|
Accepit ergo Jesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant.
|
Io 7:44
|
Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus.
|
Io 16:19
|
Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quæritis inter vos quia dixi: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me.
|