Gen 2:20
|
Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.
|
Iob 12:7
|
Nimirum interroga jumenta, et docebunt te; et volatilia cæli, et indicabunt tibi.
|
Ps 49:11
|
Cognovi omnia volatilia cæli; et pulchritudo agri mecum est.
|
Ps 77:27
|
Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.
|
Eccli 22:25
|
Mittens lapidem in volatilia, dejiciet illa: sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.
|
Ier 15:3
|
Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus: gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum, et volatilia cæli et bestias terræ ad devorandum et dissipandum.
|
Ezech 31:6
|
Cumque extendisset umbram suam, in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cæli: et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiæ saltuum, et sub umbraculo illius habitabat cœtus gentium plurimarum.
|
Ezech 31:13
|
In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia cæli, et in ramis ejus fuerunt universæ bestiæ regionis.
|
Ezech 32:4
|
Et projiciam te in terram; super faciem agri abjiciam te: et habitare faciam super te omnia volatilia cæli, et saturabo de te bestias universæ terræ.
|
Soph 1:3
|
congregans hominem et pecus, congregans volatilia cæli et pisces maris: et ruinæ impiorum erunt, et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus.
|
Mt 6:26
|
Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
|
Act 10:12
|
in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.
|
Act 11:6
|
In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli.
|