Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vocis

Iob 37:2 Audite auditionem in terrore vocis ejus, et sonum de ore illius procedentem.
Eccles 12:4 et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiæ carminis:
Sap 1:7 Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum; et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.
Eccli 17:11 Et magnalia honoris ejus vidit oculus illorum, et honorem vocis audierunt aures illorum. Et dixit illis: Attendite ab omni iniquo.
Isa 30:30 Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis: allidet in turbine, et in lapide grandinis.
Ier 49:21 A voce ruinæ eorum commota est terra, clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus.
I Cor 14:11 Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus.
Apoc 10:7 sed in diebus vocis septimi angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas.