Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

voces

Ex 20:18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem: et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,
I Reg 12:17 Numquid non messis tritici est hodie? invocabo Dominum, et dabit voces et pluvias: et scietis, et videbitis, quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem.
I Reg 12:18 Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa die.
I Reg 30:4 levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas, et planxerunt donec deficerent in eis lacrimæ.
Esth 11:5 et hoc ejus somnium fuit: apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terræmotus, et conturbatio super terram:
Ps 18:4 Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.
Ps 73:23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.
Ps 103:12 Super ea volucres cæli habitabunt; de medio petrarum dabunt voces.
Lc 23:23 At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum.
Act 12:22 Populus autem acclamabat: Dei voces, et non hominis.
Act 13:27 Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum, quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,
Apoc 4:5 Et de throno procedebant fulgura, et voces, et tonitrua: et septem lampades ardentes ante thronum, qui sunt septem spiritus Dei.
Apoc 8:5 Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram: et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terræmotus magnus.
Apoc 10:3 et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas.
Apoc 10:4 Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram: et audivi vocem de cælo dicentem mihi: Signa quæ locuta sunt septem tonitrua: et noli ea scribere.
Apoc 11:15 Et septimus angelus tuba cecinit: et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes: Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in sæcula sæculorum. Amen.
Apoc 11:19 Et apertum est templum Dei in cælo: et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna.
Apoc 16:18 Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terræmotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram: talis terræmotus, sic magnus.