Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vocati

I Reg 9:13 Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum, neque enim comesurus est populus donec ille veniat: quia ipse benedicit hostiæ, et deinceps comedunt qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia hodie reperietis eum.
II Reg 15:11 Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Jerusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes.
Isa 48:2 De civitate enim sancta vocati sunt; et super Deum Israël constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen ejus.
Mt 20:16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
Mt 22:14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
Lc 14:24 Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam.
Rom 1:6 in quibus estis et vos vocati Jesu Christi:
Rom 8:28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.
I Cor 1:9 Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
Gal 5:13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
Eph 1:11 in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ:
Eph 4:1 Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
Eph 4:4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.
Col 3:15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote.
Heb 9:15 Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis.
I Petr 2:21 In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus:
I Petr 3:9 non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis.
Apoc 17:14 Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos: quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles.
Apoc 19:9 Et dixit mihi: Scribe: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt; et dixit mihi: Hæc verba Dei vera sunt.