Ex 2:20
|
At ille: Ubi est? inquit: quare dimisistis hominem? vocate eum ut comedat panem.
|
Ruth 1:20
|
Quibus ait: Ne vocetis me Noëmi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens.
|
IV Reg 10:19
|
Nunc igitur omnes prophetas Baal, et universos servos ejus, et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me: nullus sit qui non veniat, sacrificium enim grande est mihi Baal: quicumque defuerit, non vivet. Porro Jehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal.
|
Ier 6:30
|
Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos.
|
Ier 9:17
|
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant: et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent:
|
Ioël 1:14
|
Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum:
|
Ioël 2:15
|
Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate cœtum:
|
Amos 4:5
|
Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate; sic enim voluistis, filii Israël, dicit Dominus Deus.
|
Mt 22:9
|
ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
|