Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vocat

Iob 34:18 Qui dicit regi: Apostata; qui vocat duces impios;
Ps 146:4 qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat.
Isa 40:26 Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc; qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat; præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit.
Amos 5:8 facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ; Dominus nomen est ejus:
Amos 9:6 Qui ædificat in cælo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ: Dominus nomen ejus.
Mt 22:43 Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:
Mt 22:45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?
Mt 27:47 Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste.
Mc 10:49 Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei: Animæquior esto: surge, vocat te.
Mc 15:35 Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat.
Lc 20:44 David ergo Dominum illum vocat: et quomodo filius ejus est?
Io 2:9 Ut autem gustavit architriclinius aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinius,
Io 10:3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias ovas vocat nominatim, et educit eas.
Io 11:28 Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te.
Rom 4:17 (sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt:
I Cor 10:27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
Gal 5:8 persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.