Esth 9:1
|
Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante jam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Judæis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Judæi superiores esse cœperunt, et se de adversariis vindicare.
|
Prov 15:17
|
Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio.
|
Mt 23:7
|
et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
|
Mt 23:8
|
Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.
|
Mc 10:49
|
Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei: Animæquior esto: surge, vocat te.
|
Lc 1:62
|
Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.
|
Lc 15:19
|
jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis.
|
Lc 15:21
|
Dixitque ei filius: Pater, peccavi in cælum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus.
|
Lc 19:15
|
Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.
|
I Cor 15:9
|
Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.
|
Heb 11:16
|
nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem.
|