Isa 5:21
|
Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.
|
Ier 7:6
|
advenæ, et pupillo, et viduæ non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis:
|
Ezech 44:8
|
Et non servastis præcepta sanctuarii mei, et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismetipsis.
|
Zach 7:6
|
et cum comedistis et bibistis, numquid non vobis comedistis et vobismetipsis bibistis?
|
Mt 23:31
|
itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
|
Eph 5:19
|
loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,
|
Col 3:13
|
supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
|
I Petr 4:8
|
Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum.
|