Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vix

II Par 9:6 Non credebam narrantibus donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiæ tuæ mihi fuisse narratam: vicisti famam virtutibus tuis.
Tob 2:8 Arguebant autem eum omnes proximi ejus, dicentes: Jam hujus rei causa interfici jussus es, et vix effugisti mortis imperium, et iterum sepelis mortuos?
Iudith 15:13 Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Israël.
Iob 26:14 Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?
Prov 6:26 pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.
Eccli 21:23 Fatuus in risu exaltat vocem suam: vir autem sapiens vix tacite ridebit.
Eccli 29:7 Si autem potuerit reddere, adversabitur: solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem:
Eccli 32:10 Adolescens, loquere in tua causa vix.
Lc 9:39 et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum:
Act 14:17 Et hæc dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.
Act 27:7 Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretæ juxta Salmonem:
Act 27:8 et vix juxta navigantes, venimus in locum quemdam qui vocatur Boniportus, cui juxta erat civitas Thalassa.
Act 27:16 In insulam autem quamdam decurrentes, quæ vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham.
Rom 5:7 vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori.
I Petr 4:18 et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt?