Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vivunt

Lev 11:10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,
Deut 4:10 a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens: Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos.
III Reg 8:40 ut timeant te cunctis diebus, quibus vivunt super faciem terræ, quam dedisti patribus nostris.
II Par 6:31 ut timeant te, et ambulent in viis tuis cunctis diebus, quibus vivunt super faciem terræ, quam dedisti patribus nostris.
Iob 21:7 Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?
Ps 37:20 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
Sap 14:28 Aut enim dum lætantur insaniunt, aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt injuste, aut pejerant cito.
Eccli 42:24 Omnia hæc vivunt, et manent in sæculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei.
Ezech 13:19 Et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quæ non moriuntur, et vivificarent animas quæ non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis.
Lc 20:38 Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei.
II Cor 5:15 et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.