Deut 5:3
|
Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in præsentiarum sumus, et vivimus.
|
Esth 16:13
|
Nam Mardochæum, cujus fide et beneficiis vivimus, et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua, novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem:
|
Ps 113:26
|
Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.
|
Eccli 48:12
|
Nam nos vita vivimus tantum: post mortem autem non erit tale nomen nostrum.
|
Act 17:28
|
In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam vestrorum poëtarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus.
|
Rom 14:8
|
Sive enim vivemus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
|
Rom 14:8
|
Sive enim vivemus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
|
II Cor 4:11
|
Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.
|
II Cor 6:9
|
quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati:
|
Gal 5:25
|
Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.
|
I Thess 3:8
|
quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino.
|
I Thess 4:15
|
Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt.
|
I Thess 4:17
|
Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus.
|