Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vivemus

IV Reg 7:4 Sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur: sive manserimus hic, moriendum nobis est: venite ergo, et transfugiamus ad castra Syriæ: si pepercerint nobis, vivemus: si autem occidere voluerint, nihilominus moriemur.
Lam 4:20 RES. Spiritus oris nostri, Christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus.
Osee 6:3 Vivificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.
Rom 6:2 Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?
Rom 6:8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,
Rom 14:8 Sive enim vivemus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
II Cor 13:4 Nam etsi crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo: sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis.
Heb 12:9 Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus?