Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vivam

Gen 26:19 Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam.
Iob 7:16 Desperavi, nequaquam ultra jam vivam; parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
Ps 117:17 Non moriar, sed vivam; et narrabo opera Domini.
Ps 118:77 Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.
Ps 118:116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea.
Ps 118:144 Æquitas testimonia tua in æternum; intellectum da mihi, et vivam.
Io 4:10 Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
Io 4:11 Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?
Act 9:41 Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos, et viduas, assignavit eam vivam.
Gal 2:19 Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci.
I Petr 1:3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis,