Ex 32:24
|
Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulerunt, et dederunt mihi: et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.
|
Isa 11:6
|
Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos.
|
Isa 27:10
|
Civitas enim munita desolata erit; speciosa relinquetur, et dimittetur quasi desertum; ibi pascetur vitulus, et ibi accubabit, et consumet summitates ejus.
|
Osee 8:5
|
Projectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari?
|
Osee 8:6
|
Quia ex Israël et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.
|