Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vituli

Ex 29:12 Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.
Ex 29:14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
Ex 32:35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.
Lev 4:5 Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii.
Lev 4:8 Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt:
Lev 16:14 Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem.
Lev 16:15 Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut præceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi,
Lev 16:18 Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum:
Num 29:14 et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,
II Reg 6:12 Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio: et erant cum David septem chori, et victima vituli.
Ps 21:13 Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me.
Ps 105:20 Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum.
Ier 34:19 principes Juda et principes Jerusalem, eunuchi et sacerdotes, et omnis populus terræ, qui transierunt inter divisiones vituli:
Ier 46:21 Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt, quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum.
Ier 50:11 Quoniam exsultatis, et magna loquimini, diripientes hæreditatem meam: quoniam effusi estis sicut vituli super herbam, et mugistis sicut tauri:
Ezech 1:7 Pedes eorum, pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli: et scintillæ quasi aspectus æris candentis.
Mal 4:2 Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.