Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vitis

Ps 127:3 Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ.
Eccli 24:23 Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei fructus honoris et honestatis.
Isa 24:7 Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde;
Ezech 15:2 Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ex omnibus lignis nemorum quæ sunt inter ligna silvarum?
Ezech 15:6 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Jerusalem:
Mt 26:29 Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
Mc 14:25 Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.
Lc 22:18 Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.
Io 15:1 Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.
Io 15:5 Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
Iac 3:12 Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.