Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

visus

Gen 19:14 Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.
Lev 13:7 Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiæ, iterum lepra creverit: adducetur ad eum,
Iob 7:8 Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam.
Sap 18:17 Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati.
Bar 3:38 Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
Hab 2:3 Quia adhuc visus procul; et apparebit in finem, et non mentietur: si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit.
I Mach 1:13 Et bonus visus est sermo in oculis eorum.
I Mach 9:27 Et facta est tribulatio magna in Israël, qualis non fuit ex die qua non est visus propheta in Israël.
II Mach 15:12 Erat autem hujuscemodi visus: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem orare pro omni populo Judæorum.
Mc 16:11 Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.
Act 13:30 Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his,
I Cor 15:5 et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim:
I Cor 15:6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt:
I Cor 15:7 deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus:
I Cor 15:8 novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.