Gen 37:5
|
Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quæ causa majoris odii seminarium fuit.
|
Deut 1:17
|
Nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam.
|
II Reg 7:19
|
Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus, nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum: ista est enim lex Adam, Domine Deus.
|
I Par 17:17
|
sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum: et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus.
|
II Esd 13:8
|
Et malum mihi visum est valde. Et projeci vasa domus Tobiæ foras de gazophylacio:
|
Tob 11:15
|
Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus, statimque visum recepit.
|
Eccles 5:17
|
Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus; et hæc est pars illius.
|
Ier 6:1
|
Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem: et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna.
|
Bar 6:36
|
Hominem cæcum ad visum non restituunt; de necessitate hominem non liberabunt.
|
Hab 2:2
|
Et respondit mihi Dominus, et dixit: Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum.
|
I Mach 6:43
|
Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis: et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex:
|
II Mach 13:23
|
commisit cum Juda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ, qui relictus erat super negotia, mente consternatus, Judæos deprecans, subditusque eis, jurat de omnibus quibus justum visum est: et reconciliatus obtulit sacrificium, honoravit templum, et munera posuit.
|
Mt 27:19
|
Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
|
Lc 1:3
|
visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
|
Lc 4:19
|
prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributioni.
|
Lc 7:21
|
(In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.)
|
Act 7:31
|
Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens:
|
Act 9:12
|
(Et vidit virum Ananiam nomine, introëuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.)
|
Act 9:18
|
Et confestim ceciderunt ab oculis ejus, tamquam squamæ, et visum recepit: et surgens baptizatus est.
|
Act 12:9
|
Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum: existimabat autem se visum videre.
|
Act 16:10
|
Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.
|
Apoc 12:3
|
Et visum est aliud signum in cælo: et ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem: et in capitibus ejus diademata septem,
|