Gen 2:9
|
Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.
|
Eccles 1:8
|
Cunctæ res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
|
Sap 19:17
|
In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt: unde æstimari ex ipso visu certo potest.
|
Eccli 1:15
|
quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum.
|
Eccli 11:2
|
Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo.
|
Eccli 19:26
|
Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus.
|
Eccli 40:7
|
Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli: in tempore salutis suæ exsurrexit, et admirans ad nullum timorem:
|
Isa 2:16
|
et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est,
|
Lam 2:4
|
DALETH. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion; effudit quasi ignem indignationem suam.
|
I Mach 13:27
|
Et ædificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum ædificium altum visu, lapide polito retro et ante.
|
II Mach 15:12
|
Erat autem hujuscemodi visus: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem orare pro omni populo Judæorum.
|
Act 9:10
|
Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine.
|
Act 10:3
|
is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli.
|