Mt 8:34
|
Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.
|
Mt 27:54
|
Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste.
|
Lc 10:31
|
Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo præterivit.
|
Lc 23:8
|
Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
|
Io 20:20
|
Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt discipuli, viso Domino.
|
Act 9:40
|
Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit.
|
Phil 2:28
|
Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.
|