Isa 10:3
|
Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cujus confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram,
|
Ier 6:6
|
Quia hæc dicit Dominus exercituum: Cædite lignum ejus, et fundite circa Jerusalem aggerem. Hæc est civitas visitationis, omnis calumnia in medio ejus.
|
Ier 6:15
|
Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.
|
Ier 8:12
|
Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.
|
Ier 10:15
|
Vana sunt, et opus risu dignum: in tempore visitationis suæ peribunt.
|
Ier 11:23
|
Et reliquiæ non erunt ex eis: inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum.
|
Ier 23:12
|
Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris: impellentur enim, et corruent in ea: afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus.
|
Ier 27:22
|
In Babylonem transferentur, et ibi erunt, usque ad diem visitationis suæ, dicit Dominus, et afferri faciam ea, et restitui in loco isto.
|
Ier 46:21
|
Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt, quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum.
|
Ier 48:44
|
Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo: adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.
|
Ier 49:8
|
Fugite et terga vertite: descendite in voraginem, habitatores Dedan: quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus visitationis ejus.
|
Ier 50:27
|
Dissipate universos fortes ejus, descendant in occisionem: væ eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum!
|
Ier 50:31
|
Ecce ego ad te, superbe! dicit Dominus Deus exercituum: quia venit dies tuus, tempus visitationis tuæ.
|
Ier 51:18
|
Vana sunt opera, et risu digna: in tempore visitationis suæ peribunt.
|
Osee 9:7
|
Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israël, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudine amentiæ.
|
Lc 19:44
|
et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.
|
I Petr 2:12
|
conversationem vestram inter gentes habentes bonam: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.
|
I Petr 5:6
|
Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis:
|