Gen 15:1
|
His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.
|
Gen 46:2
|
audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Jacob, Jacob. Cui respondit: Ecce adsum.
|
Ex 3:3
|
Dixit ergo Moyses: Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.
|
Num 24:4
|
dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus:
|
I Reg 3:15
|
Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli.
|
II Reg 7:17
|
Secundum omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
|
I Par 17:15
|
Juxta omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
|
Isa 6:9
|
Et dixit: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere.
|
Isa 11:3
|
et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet;
|
Ier 23:16
|
Hæc dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos: visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini.
|
Lam 2:9
|
TETH. Defixæ sunt in terra portæ ejus, perdidit et contrivit vectes ejus; regem ejus et principes ejus in gentibus: non est lex, et prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino.
|
Ezech 7:26
|
Conturbatio super conturbationem veniet, et auditus super auditum: et quærent visionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus.
|
Ezech 8:4
|
Et ecce ibi gloria Dei Israël, secundum visionem quam videram in campo.
|
Ezech 13:7
|
Numquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis: Ait Dominus, cum ego non sim locutus?
|
Ezech 13:16
|
prophetæ Israël, qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus.
|
Ezech 43:3
|
Et vidi visionem secundum speciem quam videram, quando venit ut disperderet civitatem: et species secundum aspectum quem videram juxta fluvium Chobar: et cecidi super faciem meam.
|
Dan 2:19
|
Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est: et benedixit Daniel Deum cæli,
|
Dan 8:15
|
Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quærerem intelligentiam: ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.
|
Dan 8:16
|
Et audivi vocem viri inter Ulai: et clamavit, et ait: Gabriel, fac intelligere istam visionem.
|
Dan 8:26
|
Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est: tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.
|
Dan 8:27
|
Et ego Daniel langui, et ægrotavi per dies: cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.
|
Dan 9:23
|
Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es: tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem.
|
Dan 10:7
|
Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.
|
Dan 10:8
|
Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.
|
Dan 11:14
|
Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri: filii quoque prævaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent.
|
Osee 12:10
|
Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum.
|
Mt 17:9
|
Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
|
Lc 1:22
|
Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.
|
Lc 24:23
|
et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
|
Act 11:5
|
Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me.
|
Act 18:9
|
Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas:
|