Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

visceribus

Iob 38:36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam?
Ps 50:12 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Isa 19:3 Et dirumpetur spiritus Ægypti in visceribus ejus, et consilium ejus præcipitabo; et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos.
Ier 31:33 Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos, dicit Dominus: dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:
Bar 2:17 Aperi oculos tuos et vide: quia non mortui qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, dabunt honorem et justificationem Domino:
Ezech 11:19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,
Hab 2:19 Væ qui dicit ligno: Expergiscere; Surge, lapidi tacenti! Numquid ipse docere poterit? ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus ejus.
II Cor 6:12 Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris:
Phil 1:8 Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.