Gen 43:30
|
Festinavitque, quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrimæ: et introiens cubiculum flevit.
|
III Reg 3:26
|
Dixit autem mulier, cujus filius erat vivus, ad regem (commota sunt quippe viscera ejus super filio suo): Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat: Nec mihi, nec tibi sit, sed dividatur.
|
III Reg 17:21
|
Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri hujus in viscera ejus.
|
II Par 21:19
|
Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus: et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter, et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus secundum morem combustionis, exequias, sicut fecerat majoribus ejus.
|
Iob 16:14
|
Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos: non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
|
Iob 21:24
|
viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur:
|
Prov 12:10
|
Novit justus jumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia.
|
Eccli 30:7
|
Pro animabus filiorum colligabit vulnera sua, et super omnem vocem turbabuntur viscera ejus.
|
Isa 16:11
|
Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris.
|
Ier 31:20
|
Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus, ait Dominus.
|
Lam 2:11
|
CAPH. Defecerunt præ lacrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea; effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi.
|
Ezech 3:3
|
et dixit ad me: Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto quod ego do tibi. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.
|
II Mach 9:6
|
et quidem satis juste, quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera, licet ille nullo modo a sua malitia cessaret.
|
Lc 1:78
|
per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto:
|
Act 1:18
|
Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus.
|
II Cor 7:15
|
et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam: quomodo cum timore et tremore excepistis illum.
|
Phil 2:1
|
Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis:
|
Col 3:12
|
Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam:
|
Philem 1:7
|
Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
|
Philem 1:12
|
quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe:
|
Philem 1:20
|
ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino.
|
I Io 3:17
|
Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo?
|