Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

visa

Ex 34:10 Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis: signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.
Lev 13:34 Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum: lotisque vestibus suis, mundus erit.
Num 11:10 Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde: sed et Moysi intoleranda res visa est,
Idc 11:35 Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait: Heu me, filia mea! decepisti me, et ipsa decepta es: aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero.
III Reg 10:12 Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini, et domus regiæ, et citharas lyrasque cantoribus: non sunt allata hujuscemodi ligna thyina, neque visa usque in præsentem diem.)
II Par 9:11 de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus: numquam visa sunt in terra Juda ligna talia.
Esth 8:16 Judæis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium.
Eccli 34:2 Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia.
Bar 3:22 non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman.
Lc 24:11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.
Apoc 11:19 Et apertum est templum Dei in cælo: et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna.