Ios 1:18
|
Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos præceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare, et viriliter age.
|
I Par 19:13
|
Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri: Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet.
|
Iudith 15:11
|
quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris: ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum.
|
Ps 26:14
|
Expecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
|
I Mach 2:64
|
Vos ergo filii, confortamini, et viriliter agite in lege: quia in ipsa gloriosi eritis.
|
I Mach 6:31
|
Et venerunt per Idumæam, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugnaverunt dies multos: et fecerunt machinas, et exierunt, et succenderunt eas igni, et pugnaverunt viriliter.
|
II Mach 10:35
|
Sed cum dies quinta illucesceret, viginti juvenes ex his qui cum Machabæo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant:
|
II Mach 14:43
|
Sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turbæ intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum præcipitavit semetipsum viriliter in turbas:
|
I Cor 16:13
|
Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.
|