Ex 22:17
|
Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam juxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt.
|
Num 31:18
|
puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis:
|
Idc 21:11
|
Et hoc erit quod observare debebitis: omne generis masculini, et mulieres, quæ cognoverunt viros, interficite; virgines autem reservate.
|
Idc 21:12
|
Inventæque sunt de Jabes Galaad quadringentæ virgines, quæ nescierunt viri thorum: et adduxerunt eas ad castra in Silo, in terram Chanaan.
|
II Reg 13:18
|
Quæ induta erat talari tunica: hujuscemodi enim filiæ regis virgines vestibus utebantur. Ejecit itaque eam minister illius foras: clausitque fores post eam.
|
Iudith 16:6
|
Dixit se incensurum fines meos, et juvenes meos occisurum gladio; infantes meos dare in prædam, et virgines in captivitatem.
|
Esth 2:2
|
dixeruntque pueri regis, ac ministri ejus: Quærantur regi puellæ virgines ac speciosæ,
|
Esth 2:3
|
et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines: et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est præpositus et custos mulierum regiarum: et accipiant mundum muliebrem, et cetera ad usus necessaria.
|
Esth 2:8
|
Cumque percrebruisset regis imperium, et juxta mandatum illius multæ pulchræ virgines adducerentur Susan, et Egeo traderentur eunucho, Esther quoque inter ceteras puellas ei tradita est, ut servaretur in numero feminarum.
|
Esth 2:11
|
qui deambulabat quotidie ante vestibulum domus, in qua electæ virgines servabantur, curam agens salutis Esther, et scire volens quid ei accideret.
|
Esth 2:19
|
Cumque secundo quærerentur virgines et congregarentur, Mardochæus manebat ad januam regis:
|
Ps 44:15
|
circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam, proximæ ejus afferentur tibi.
|
Ps 77:63
|
Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatæ.
|
Ps 148:12
|
juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini,
|
Isa 23:4
|
Erubesce, Sidon; ait enim mare, fortitudo maris, dicens: Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines.
|
Lam 1:4
|
DALETH. Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem: omnes portæ ejus destructæ, sacerdotes ejus gementes; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine.
|
Lam 1:18
|
SADE. Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem.
|
Lam 2:10
|
JOD. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiæ Sion; consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis: abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem.
|
Lam 2:21
|
SIN. Jacuerunt in terra foris puer et senex; virgines meæ et juvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui, percussisti, nec misertus es.
|
Lam 5:11
|
Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.
|
Ezech 44:22
|
Et viduam et repudiatam non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israël: sed et viduam quæ fuerit vidua a sacerdote, accipient.
|
Amos 8:13
|
In die illa deficient virgines pulchræ et adolescentes in siti,
|
Zach 9:17
|
Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?
|
I Mach 1:27
|
et ingemuerunt principes et seniores; virgines et juvenes infirmati sunt: et speciositas mulierum immutata est.
|
II Mach 3:19
|
Accinctæque mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant: sed et virgines quæ conclusæ erant, procurrebant ad Oniam, aliæ autem ad muros, quædam vero per fenestras aspiciebant:
|
Mt 25:7
|
Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.
|
Mt 25:11
|
Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis.
|
Act 21:9
|
Huic autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes.
|
Apoc 14:4
|
Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiæ Deo, et Agno:
|