Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

virga

Ex 7:12 Projeceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones: sed devoravit virga Aaron virgas eorum.
Ex 7:17 Hæc igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quæ in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem.
Ex 21:20 Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.
Lev 27:32 Omnium decimarum bovis et ovis et capræ, quæ sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino.
Num 17:3 Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit:
Num 17:5 Quem ex his elegero, germinabit virga ejus: et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant.
Num 17:6 Locutusque est Moyses ad filios Israël: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron.
Num 20:11 Cumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem, egressæ sunt aquæ largissimæ, ita ut populus biberet et jumenta.
Num 24:17 Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israël: et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth.
Ruth 2:17 Collegit ergo in agro usque ad vesperam: et quæ collegerat virga cædens et excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram, id est, tres modios.
II Reg 7:14 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum.
II Reg 23:21 Ipse quoque interfecit virum Ægyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam: itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua.
I Par 11:23 Et ipse percussit virum ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium: descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam, quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.
Iob 21:9 Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.
Ps 2:9 Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.
Ps 44:7 Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi; virga directionis virga regni tui.
Ps 44:7 Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi; virga directionis virga regni tui.
Ps 88:33 visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum;
Prov 10:13 In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde.
Prov 14:3 In ore stulti virga superbiæ; labia autem sapientium custodiunt eos.
Prov 22:8 Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga iræ suæ consummabitur.
Prov 22:15 Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam.
Prov 23:13 Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur.
Prov 23:14 Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.
Prov 26:3 Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium.
Eccli 33:25 Cibaria, et virga, et onus asino: panis, et disciplina, et opus servo.
Isa 10:5 Væ Assur! virga furoris mei et baculus ipse est; in manu eorum indignatio mea.
Isa 10:15 Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est.
Isa 10:24 Propter hoc, hæc dicit Dominus Deus exercituum: Noli timere, populus meus, habitator Sion, ab Assur: in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te, in via Ægypti.
Isa 11:1 Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet.
Isa 11:4 sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
Isa 14:29 Ne lætaris, Philisthæa omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem.
Isa 28:27 Non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit; sed in virga excutietur gith, et cyminum in baculo.
Isa 30:31 A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus.
Ier 10:16 Non est his similis pars Jacob: qui enim formavit omnia ipse est, et Israël virga hæreditatis ejus: Dominus exercituum nomen illi.
Ier 48:17 Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus: et universi qui scitis nomen ejus, dicite: Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus?
Lam 3:1 ALEPH. Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus.
Ezech 7:10 Ecce dies, ecce venit: egressa est contritio, floruit virga, germinavit superbia:
Ezech 7:11 iniquitas surrexit in virga impietatis: non ex eis, et non ex populo, neque ex sonitu eorum: et non erit requies in eis.
Ezech 19:14 Et egressus est ignis de virga ramorum ejus, qui fructum ejus comedit: et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominantium. Planctus est, et erit in planctum.
Ezech 19:14 Et egressus est ignis de virga ramorum ejus, qui fructum ejus comedit: et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominantium. Planctus est, et erit in planctum.
Mich 5:1 Nunc vastaberis, filia latronis. Obsidionem posuerunt super nos: in virga percutient maxillam judicis Israël.
Mich 7:14 Pasce populum tuum in virga tua, gregem hæreditatis tuæ, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli. Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos.
I Cor 4:21 Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis?
Heb 1:8 Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui.
Heb 1:8 Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui.
Heb 9:4 aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti,
Apoc 2:27 et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur,
Apoc 12:5 Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea: et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus,
Apoc 19:15 Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea: et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis.