Ex 9:31
|
Linum ergo et hordeum læsum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret:
|
Ex 10:15
|
Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat: nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægypto.
|
Deut 29:23
|
sulphure, et salis ardore comburens, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet, in exemplum subversionis Sodomæ et Gomorrhæ, Adamæ et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo.
|
IV Reg 19:26
|
Et qui sedent in eis, humiles manu, contremuerunt et confusi sunt, facti sunt velut fœnum agri, et virens herba tectorum, quæ arefacta est antequam veniret ad maturitatem.
|
Prov 11:28
|
Qui confidit in divitiis suis corruet, justi autem quasi virens folium germinabunt.
|