Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vinitores

IV Reg 25:12 Et de pauperibus terræ reliquit vinitores et agricolas.
II Par 26:10 Exstruxit etiam turres in solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus, quam in eremi vastitate: vineas quoque habuit et vinitores in montibus, et in Carmelo: erat quippe homo agriculturæ deditus.
Isa 61:5 Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra, et filii peregrinorum agricolæ et vinitores vestri erunt.
Ier 52:16 De pauperibus vero terræ reliquit Nabuzardan, princeps militiæ, vinitores et agricolas.
Osee 2:15 Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor, ad aperiendam spem; et canet ibi juxta dies juventutis suæ, et juxta dies ascensionis suæ de terra Ægypti.
Ioël 1:11 Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.