Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vineis

Idc 11:33 Percussitque ab Aroër usque dum venias in Mennith, viginti civitates, et usque ad Abel, quæ est vineis consita, plaga magna nimis: humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israël.
Idc 21:20 Præceperuntque filiis Benjamin, atque dixerunt: Ite, ad latitate in vineis.
Idc 21:21 Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis, et rapite ex eis singuli uxores singulas, et pergite in terram Benjamin.
Cant 1:5 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
Cant 1:13 Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
Isa 16:10 Et auferetur lætitia et exsultatio de Carmelo, et in vineis non exsultabit neque jubilabit. Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat; vocem calcantium abstuli.
Amos 5:17 Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.
Hab 3:17 Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis; mentietur opus olivæ, et arva non afferent cibum: abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in præsepibus.